라틴어 문장 검색

ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:13)
Etiam quum de causis motuum aliquid significare volunt, atque divisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et violenti, maxima cum socordia, introducunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:15)
Quare si ex nativitatis aut geniturae tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:13)
Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:6)
manifeste innuens et significans, esse in fatis, id est, in Providentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas navigationes impletus plane aut jam in opere esse videtur) et augmenta scientiarum in eandem aetatem incidant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:8)
Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
Quinetiam significamus aperte, ea quae nos adducimus ad istas res non multum idonea futura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:6)
neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inveniendum, quid natura faciat aut ferat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 33:3)
Tertius simulatio in affirmativa, cum quis aperte fingit et praetexit se eum esse qui revera non est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:5)
Fingunt poetae coelicolas Iovem ut vincerent coniurasse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:7)
Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:22)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Alterum in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:3)
Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et videri volunt plus significare quam loqui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION