라틴어 문장 검색

Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:16)
Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:5)
et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.15)
et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:11)
Ipse ego velatus filo tunicisque solutis Vota novem Triviae nocte silente dedi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 58)
Non uiolata uagi sileantur pascua Solis, non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus, finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae24)
iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:2)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 6:1)
sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:3)
adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 85:1)
absit invidia verbo et civilia bella sileant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 286:1)
ubi conticuerit tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 664:2)
eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro non dicto habendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 289:1)
quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 316:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION