라틴어 문장 검색

consilio igitur mundus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:9)
Quomodo igitur ea quae ratione carent, ab alio esse negabimus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:11)
Multo igitur minus regimini proprio committi convenit quae qua se regere possint ratione carere certum est. Id vero est mundus sive singulae particulae, et his quidem vel consimilibus rationibus omnia quae in mundo sunt conditorem sive rectorem habere manifestum arbitror, quem nos Deum dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:15)
Uni igitur rigimini subjectum est. Nihil quippe, ut dictum est, majori concordia quam mundus regitur, nec etiam res ea quaelibet cui unus tantum praesidet rector.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:4)
Volens siquidem Deus bona quidem omnia provenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:21)
Nihil igitur casu fit in mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:49)
Si igitur pluviam nunc facere possit aut velit, eo utique tempore id facere potest, aut etiam vult, in quo id eum facere non oportet quod ab omni dissonat ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:2)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Non omnino igitur incommutabilis videtur Deus, cum ipse, ut dictum est, tam alterationis quam loci, seu etiam generationis motum suscipere videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:8)
Nullum igitur incorporeum localiter moveri potest, quia nec localiter alicubi esse potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:17)
Deus igitur nec caro, nec homo esse proprie dicendus est. Alioquin et homo e contrario proprie dicendus esset Deus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:14)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)
Non est igitur Deus in aliud mutatus quam fuerit, licet aliud sibi, ut dictum est, in hanc unionem conjunxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:4)
Quae igitur casu, quantum ad nostram certitudinem fieri dicuntur, et non ex libero provenire arbitrio, quantum ad ipsum nec casu, nec sine libero contingunt arbitrio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:10)
Nihil igitur casu fit in mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION