라틴어 문장 검색

quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa gladiatorum manu, quam navibus transvectam obpositae cohortes in ipso flumine trucidaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장6)
remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장4)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
et proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장7)
Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)
ne tamen Mucianum socium spreveris, quia aemulum non experiris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장2)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
perinde legati provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam satis quieta Britannia, et uterque ambigui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장2)
proinde socii de imperio utriusque coniectabant, sed experimentum contra fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장8)
aperte descendisse in causam videbatur, eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae socius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장3)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
foedera sociis, Latium externis dilargiri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장6)
Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장9)
ne suas quidem legiones opperiebantur, ut praedae quam periculorum socias.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION