라틴어 문장 검색

pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam ordinis hic consors emicat, ille prior.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae2)
addidit et proprio germana vocabula nato quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae59)
saevusque Damastor, ad depellendos iaculum cum quaereret hostes, germani rigidum misit pro rupe cadaver.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia63)
iam nova germanis vestigia torqueat annus consulibus, laetique petant exordia menses.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:2)
omni nobilior lustro, tibi gloria soli contigit exactum numquam memorata per aevum, germanos habuisse duces;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:136)
Hispana tibi Germanaque Tethys paruit et nostro diducta Britannia mundo, diversoque tuas coluerunt gurgite voces lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:26)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
hunc sibi Germanus famulum delegerat exul:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:33)
tum promptius ibunt te socio, tum conspicuus gratusque geretur sub te teste labor."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:202)
numeroso consule consul cingeris et socios gaudes admittere patres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:346)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
nunc illam socia ruptam tellure trisulcam opposuit Natura mari:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION