라틴어 문장 검색

tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:5)
videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:1)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
Satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:6)
Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:13)
haberemus nos extremum solacium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:3)
Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:4)
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:21)
Lepus semianimus mortis in solacio:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.6)
Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
Nam utcumque in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate solacium est;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 2:1)
Proinde adhibe solacia mihi, non haec:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 13:1)
Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION