라틴어 문장 검색

mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procubuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장9)
et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장3)
quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장6)
mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam dominus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장4)
atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장6)
nec defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantis, quod domos villas id temporis quasi praedam divisissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장2)
servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장4)
nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad foris cubiculi veniret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장7)
nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi mali indicia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장11)
mox domesticorum cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장5)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna villa> cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION