라틴어 문장 검색

extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 227:1)
nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 210)
At pol nitent, haud sordidae videntur ambae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 211)
nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 49)
Quia enim loquitur laute et minime sordide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 215)
nihil attrectat sordidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 219)
an te ibi vis inter istas versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 264)
quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:2)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)
prudentiores tamen dicunt, esse eum ὑλικο`ν θεο`ν, hoc est deum ὕλησ. ὕλη autem est faex omnium elementorum, id est ignis sordidior et aer, item aqua et terra sordidior, unde cuncta procreantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6012)
tibi sordida rura utinam libeat tibi mecum habitare rura tibi sordida, id est quae tu putas sordida;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 281)

SEARCH

MENU NAVIGATION