라틴어 문장 검색

Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto triumphauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 1장 1:1)
patruum Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 2:3)
de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:1)
'neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:2)
'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:4)
nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 3:2)
Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:1)
reliquas sorores nec cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:1)
' relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam gladios minabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:7)
super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore femina abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:4)
in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 1:1)
cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 59장 1:2)
soror Liuilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:4)
Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:1)
'feliciter' partim 'patruo imperatoris' partim 'Germanici fratri!'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION