라틴어 문장 검색

Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)
Cum satiatus spectaculo supernorum in terram oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque mira- bilis :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 103:1)
Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:6)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Gladiatoribus quare populus irascitur et tam inique, ut iniuriam putet, quod non libenter pereunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 13:2)
Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:1)
"O formonsum spectaculum !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:2)
Quid mirum, si hoc maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab infante caedibus admotus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:4)
Sequetur te fortuna crudelitati tuae per viginti annos secunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:5)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:2)
Curiosum nobis natura ingenium dedit et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida et non uno genere formosa soli- tudini ostenderet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 27:1)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
(세네카, De Providentia, book 1 17:1)
" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur.
(세네카, De Providentia, book 1 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION