라틴어 문장 검색

Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 10:1)
illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:3)
Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:3)
inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:4)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
altius spirat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:5)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)
subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 9:8)
Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris ;
(세네카, 행복론, Liber II 51:5)
at ille, qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:2)
Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem perstririgere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:6)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION