라틴어 문장 검색

Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:9)
spoliis se quisque recentibus armat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:17)
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus exsultat, telis et luce coruscus aëna;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:1)
Instat vi patria Pyrrhus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:12)
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:20)
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:1)
illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:2)
Cui Pyrrhus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:9)
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:1)
"Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen, una dolo divom si femina victa duorum est!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 4:2)
Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:4)
"Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:2)
Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:10)
si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION