라틴어 문장 검색

nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in evertenda boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:14)
de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:2)
neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 9:1)
nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 9:4)
unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 9:5)
primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 1:2)
Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. Publiceni statuam decretum est erogaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:1)
modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:3)
ad telluris quidem etiam tuam statuam locavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:3)
quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:4)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:4)
est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:1)
arte, ut bene pingat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION