라틴어 문장 검색

sideraque emensae ferimur aut tempestates ait, quae ortu vel occasu siderum saepe nascuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6281)
hic autem dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, secundum Romanos a media nocte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7385)
nam medium caelum meta est ἀναβιβάζοντοσ circuli, qui medius est inter ortum et occasum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8352)
a medio autem caelo et finitur ortus, et occasus incipit siderum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8353)
litus in hesperium hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, vel a rege vel a stella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 61)
novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 644)
quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1213)
titaniaque astra aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7254)
caeli ventura sub axem nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7901)
nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus - Horatius matutine pater, seu Iane libentius audis - alii anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6077)
meminit autem Maiam Atlantidem esse, ut ante tibi Eoae Atlantides abscondantur et multi ante occasum Maiae coepere, cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias intellegi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13821)
perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2697)
nam et stellam Chaldaeis dicentibus unam habere dicuntur, et novimus Martem communem dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2758)
sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis Herculeam dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2853)
ante alios astrorum diligit ignes Venus in caelo habet unam propriam stellam, quae oriens luciferum, occidens vesperum facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5901)

SEARCH

MENU NAVIGATION