라틴어 문장 검색

principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:2)
Illi enim ἑσπέραν a stella Hespero dicunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:2)
Plato solem ἀπόλλωνα cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ ἀποπάλλειν τὰς ἀκτϊνας, id est a iactu radiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 7:2)
Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulachra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 12:1)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:2)
ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ’ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὢν, vel quod transversos in nos a meridie inmittit radios, cum simus ad ipsum septentrionales.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:5)
Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat, quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 36:3)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
unde et ἀκερσικόμης, quod numquam radii possunt a fonte lucis avelli:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:2)
item ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:3)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Radios in terram superne iaci barba demissa significat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:1)
Accitani etiam, Hispana gens, simulachrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION