라틴어 문장 검색

militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et assiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen quo minus operam rei publicae dent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 346:1)
et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 359:2)
viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:4)
quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aequum erat me dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 362:1)
et semper ita fecisse me et imperatores mei et qui una stipendia fecerunt testes sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 364:3)
erant quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum ut in aleam tanti casus se regnumque daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 529:1)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 159:2)
causas de stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio visa esset, ita iusiurandum adigebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 169:1)
qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 241:2)
naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 22:1)
is amare occepit Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol56)
primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 25)
id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1124)
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 1103)

SEARCH

MENU NAVIGATION