라틴어 문장 검색

quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 108:2)
neque enim quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:2)
facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 46:1)
in inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:3)
exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:3)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:1)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:1)
primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus , proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 169:1)
nota sunt enim iam studiosis haec lumina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:4)
haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 278:1)
In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:6)
Quis aequalium uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION