라틴어 문장 검색

" Haec vero superbae stultitiae perseverantia est:
(세네카, 행복론, Liber IV 181:4)
Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:1)
Stultitia morbus est animi.
(세네카, 행복론, Liber VII 89:4)
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur :
(세네카, 행복론, Liber VII 131:1)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
haec est in maxima potestate verissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:4)
Nec quicquam ideo petulantiae vestrae aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati superbiaeque detrahitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:2)
Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:2)
in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 69:2)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:2)
Qui vinum male ferunt et ebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis, ut e convivio auferantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:1)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
Alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:2)
sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION