라틴어 문장 검색

cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Histri nec tota sitim Lydia vincit nec quae Zephyro subdita tellus stupet aurato flumine clarum radiare Tagum;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:15)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
Quod subditi vi praemium gnati petit?
(세네카, 오이디푸스 10:28)
vos qua tepidis subditus austris frigora mollit durus Acbarneus.
(세네카, 파이드라 1:6)
ignibus iam subditis
(세네카, Thyestes 61:1)
et nudum tetigit subdita fax latus?
(세네카, Troades 396:1)
Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 111)
nam tibi non tepidas subdidit illa faces, nec tibi praeteritos passast succedere fastus, nec sinet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1316)
duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis, iussit et imperio subdere Bactra caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1110)
Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, nec solvit Danaas subdita cerva rates;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2214)
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum detraheret lecto fax inimica caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:9)
ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 2:1)
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION