라틴어 문장 검색

Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulae per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohaerent, vel ab invicem fugantur & recedunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:32)
Trochus, cujus partes cohaerendo perpetuo retrahunt sese a motibus rectilineis, non cessat rotari nisi quatenus ab aere retardatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 3:2)
Proinde cum altitudo argenti vivi sit 30 digitorum, altitudo aeris uniformis, cujus pondus aerem nostrum subjectum comprimere posset, erit 348500 digitorum seu pedum Anglicorum 29042.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:13)
Hoc nisi fiat, materia ubi minùs fluida est magis cohaerebit & segnior erit, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 31:8)
H locum Telluris ei perpendiculariter subjectum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:10)
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat . . . . | Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:4)
Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:20)
Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)
Quas ut vitemus versus subiecti monent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.2)
cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes mare aspiciunt, nec procul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato iam die occurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:3)
Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:2)
Cohaeret hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:1)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
tangi quem iuvet, alter erit, Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 43)
Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent - Vix a te videor posse tenere manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 46)

SEARCH

MENU NAVIGATION