라틴어 문장 검색

deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:2)
Summitti te ac deprimi veto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:7)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 2:4)
tu neque summittes nec vitam rogabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 2:5)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:7)
Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:3)
Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:2)
at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:3)
Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:5)
Naturae est enim potioribus deteriora summittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:2)
Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:1)
Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 2:2)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION