라틴어 문장 검색

philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:1)
detracturus Graecis testibus fidem, doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes insectatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 90:2)
An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 27:2)
nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ut subscribere audita pigeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 136:2)
sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 253:2)
Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장4)
Illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장10)
Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:8)
Sed in illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:4)
Sed iste multum adhuc abest ab eo, quod profitetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:1)
Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:5)
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
" Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:2)
Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION