라틴어 문장 검색

causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 129:1)
enim coniectura excutiuntur, an vera sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 307:2)
excussi manibus radii, revolutaque pensa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 105:4)
cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 223:4)
Sero . excusserunt illi patrem et aurum sinu eius invenerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 36:2)
quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 40:1)
excussa prima parte, an voluerit, sequitur, an potuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 114:1)
excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:1)
illic, quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 167:5)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 176:7)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, . Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 127:2)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION