라틴어 문장 검색

pareo ut iussus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 2:2)
Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 2:1)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)
Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae integrum probum industrium atque inter ista reverentissimum mei expertus, voto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 A1)
non legis iussu lectum venistis in unum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:119)
iussus adesse foro, iussa maturius hora fac semper venias, nec nisi serus abi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 6:4)
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci, vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, quae minus Augusta pace fruatur humus, tu tamen hic structos inter fera proelia versus et legis et lectos ore favente probas, ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis, et e rivo flumina magna facis, grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes, dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, materiae gracili sufficit ingenium, nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantae sumere molis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 57)
ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor quo solo pectore possum, et tecum gelido saepe sub axe loquor, hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, inque Getas media iussus ab urbe venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1020)
Aequor Iasonio pulsatum remige primum, quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares, ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam in minus hostili iussus abesse loco?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 11)
at cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet iussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 910)
rogat, nec nisi iussus agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권186)
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis speque redit citius visaque certa refert:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권421)
pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli, pontibus infirmos praecipitasse senes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권394)
obstipui tacitus sustinuique gradum, sensit anus vicina loci iussumque sedere alloquitur quatiens voce tremente caput:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권251)

SEARCH

MENU NAVIGATION