라틴어 문장 검색

Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 293)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 270)
De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:16)
atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION