라틴어 문장 검색

Scurra degrunnit prior Movetque plausus et clamores suscitat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.15)
An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 10:1)
quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 125:2)
plura quidem subeunt, sed conturbata timore haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 174)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
Cum aliquae species mercatoria ratione adhibentur, non semper earum modus incrementum capiendi affectatur, ut ipsarum nimia imminutio vitetur, quae exinde oecosystematis aequilibrium conturbet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:4)
Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:5)
Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde universi animans et suscitans nova itinera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:3)
Verbum quod in eius corpore « veluti emortuo » et in Sarae sterilis « emortuo sinu » (cfr Rom 4,19) suscitare valuit filium, promissum futuri ultra minas aut periculum implere valet (cfr Heb 11,19;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:13)
Fides christiana in Christo praecipuum reperit locum, confitetur Iesum esse Dominum quem Deus a mortuis suscitavit (cfr Rom 10,9).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:4)
« Consepulti […] sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:5)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
Unitas inter eos intellegi posset tantum uti unitas innixa in utilitatem, in compositionem lucri, in formidinem, sed non in donum una simul vivendi, non in laetitiam quam suscitare potest sola alterius praesentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:7)
Suscita in nobis desiderium eius vestigia sequendi, et terram nostram relinquendo et eius promissionem excipiendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 120:1)
hoc est sepulcrum, quo Deus, dum corpus extingui sinit atque id sepultum suscitat, mortis refregit carcerem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae21)

SEARCH

MENU NAVIGATION