라틴어 문장 검색

Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia vel paucitate materiae quae subit idem spatium sive dimensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:3)
quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:14)
ut cum vesica inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aeris, sed si major fuerit, non patitur aer, sed rumpitur vesica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:5)
eumque satis per latera crassum, ut majorem vim sustineret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:2)
Neque enim carnivora sustinent herbis nutriri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:13)
Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:6)
Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:23)
Viri natalibus nobiles invidiae erga novos homines notam subeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 4:2)
Itaque eandem ob causam qui per gradus evehuntur minorem subeunt invidiam quam qui per saltum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:6)
At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:11)
In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:16)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:6)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION