라틴어 문장 검색

Ille annos suos exercuit, ego uici meos.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.22)
cui me civium subicit furor, suspecta coniunx et soror semper mihi, tandem dolori spiritum reddat meo iramque nostram sanguine extinguat suo.
(세네카, 옥타비아 12:21)
et si vir meus invenerit ambos in domo sua, requiret causam, et quid responsura sim ignoro, et ita erunt duo hii occisi pro me, et demum me ipsam mactabit in tanto scelere deprehensam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:17)
Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr18)
ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 33)
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)
Tunc nullo negotio artissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:10)
Caetera quibus meae gratiae humiliora munera commodavi, per suarum professionum conditionem subjectione voluntaria meorum decretorum sanctionibus alligantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:4)
Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 7:7)
Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
(불가타 성경, 미카서, 2장9)
quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:6)
Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 8 4:2)
sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 3:1)
Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.
(불가타 성경, 호세아서, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION