라틴어 문장 검색

consumit enim quidquid in nobis mite placidum- que est et aeria concitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:2)
ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:7)
Numquid ergo hic Lysimachus felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc, cum ipse regnaret, mitior fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:2)
Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:3)
Idem tam miti animo hostium suorum male dicta quam civium tulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 135:1)
Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in vino parum temperans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:2)
" Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:6)
In domibus, in spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:7)
Ero amicis iucundus, inimicis mitis et facilis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:2)
Inter pares sententias mitior uincat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.18)
o mitiores procellae patre!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.48)
crudelitatem imperii uerbo mitiore subducunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.36)
Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.24)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION