라틴어 문장 검색

sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
sit coma, sit trita barba resecta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:358)
aut piper urticae mordacis semine miscent, tritaque in annoso flava pyrethra mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 45:3)
interior curru meta terenda meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 47:2)
et dare mixta viro tritis aconita cicutis, accepto venerem munere siqua negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 94:1)
arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam, pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, inter quas dubium, quae prior esset, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 329)
nec prius abscessit, merita quam caede nocentum audaces animos contuderat populi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 811)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim, tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 13)
"quae decuit, primis sine crimine lusimus annis, nunc teritur nostris area maior equis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권16)
"illa dies, Libycis qua Caesar in oris perfida magnanimi contudit arma Iubae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권259)
"iamque suburbanos Etruscaque contudit arma, spes erat in cursu:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권228)
At simul auritis violae demuntur asellis, et Cereris fruges aspera saxa terunt, navita puppe sedens
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권304)
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:5)
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION