라틴어 문장 검색

Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 5:1)
Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:2)
PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, quod genus Graeci ἀχθοφόρουσ vocant, Latine baiulos appellamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 2:1)
Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 4:1)
Adversus cognatos pro cliente testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:4)
Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:1)
Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera, Plato autem non esse vocem corpus putat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 7:1)
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 5:1)
Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 7:1)
Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:2)
Sed Plato, inquit, noster neque vitae id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 11:1)
et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 1:2)
Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo , quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 6:1)
Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 7:1)
Verba haec sunt Platonis in Gorgia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION