라틴어 문장 검색

Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:28)
Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:1)
Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:10)
lepra corporis animae vitiis praeferatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:14)
"Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:64)
Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:17)
Si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem et rem incertam certo praefers pudori?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:18)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:8)
"Tune ausa es viri imperium praeferre Christo?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:6)
Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:5)
Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:22)
Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION