라틴어 문장 검색

unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens incerta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장7)
mox G. Caesar, turbidus animi ac Marcum Silanum obtinentem Africam metuens, ablatam proconsuli legionem misso in eam rem legato tradidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장4)
' tali oratione graviora metuentis composuit erexitque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장17)
atque illis instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장6)
vulgus aversari regem, invidere Aegypto, sibi metuere templumque circumsedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장9)
quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dicitur matrem timidi flere non solere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
cum tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere liceret, maluit se diligi quam metui.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 3:1)
libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in grauiore annona metueretur, bis usus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 2:1)
et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit, metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 2:1)
sic quoque diffidens tumultumque metuens Drusum nepotem, quem uinculis adhuc Romae continebat, solui, si res posceret, ducemque constitui praeceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 2:1)
oderint, dum metuant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 1:5)
et quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:3)
Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION