라틴어 문장 검색

"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
sorte tori gaudens
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권295)
"Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt, frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta paelice nostros tam bene compositum sollicitare torum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권312)
"tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권339)
ante torum visa est adstare sororis squalenti Dido sanguinulenta coma et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권425)
et modo carpebant vivax e cespite gramen, nunc epulae tenera fronde cacumen erant, postmodo glans nata est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권271)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro edidit a dextro talia verba toro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권454)
"herbae frondesque supersint, quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권516)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
"vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, inque meo non est ulla querella toro . vere fruor semper:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권113)
"semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus, est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권114)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti, utque erat, in duro procubuere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권274)

SEARCH

MENU NAVIGATION