라틴어 문장 검색

non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
(세네카, 행복론, Liber IV 140:2)
Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi.
(세네카, 행복론, Liber V 124:2)
naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:5)
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:1)
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:1)
Immo nescio an magis vires sapientiae ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:6)
Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:4)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)
Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:1)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:5)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
ego tranquillitatem voco.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION