라틴어 문장 검색

qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:9)
id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:2)
etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere - quod item est reprehendendum in dolore - , sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:3)
non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:3)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
et si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:6)
dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:2)
nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 73:6)
quod autem dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:5)
quidquid est enim quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem etiam interitum venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:9)
ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:3)
Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelere approbavit.] Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:6)
Est Dicaearchi liber de interitu hominum, Peripatetici magni et copiosi, qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiae, vastitatis, beluarum etiam repentinae multitudinis, quarum impetu docet quaedam hominum genera esse consumpta, deinde comparat, quanto plures deleti sint homines hominum impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni reliqua calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:6)
At vero interitus exercituum, ut proxime trium, saepe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:1)
Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum, deplorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION