라틴어 문장 검색

principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit, Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 315:1)
bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 401:1)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)
consules triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 169:3)
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 185:1)
dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:3)
dictator triumphans urbem invehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:2)
An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:1)
itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:1)
Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:2)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent aut quid sibi vellent qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 544:2)
ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio vociferante de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 703:1)
tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 706:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION