라틴어 문장 검색

ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc euro quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 330:1)
non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 268:1)
quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 273:1)
Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장26)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖροσ videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장46)
cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum fuerint, vanae fiunt et raritatibus inbecillae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장3)
contra vero pycnostylis si octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet speciem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장41)
Hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit, eurus" (eurus enim attulerat) "fuerit mutatus in austros."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:15)
'aquilo,' 'volturnus,' 'eurus,' quorum medius eurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 12:1)
et utrum 'tumide', an 'tumidus auster', ut pallidus Orcus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3572)
tumido in pulmone et naturaliter tumido, et quia furebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3871)
conuvlsae undis evroque supersunt aut 'convulsae undis Euroque', aut 'supersunt undis Euroque'. 'convulsae' autem ideo, quia habes supra laxis laterum compagibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3831)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION