라틴어 문장 검색

qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
Non auro tectisque modus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:4)
Credas, aut tecta nefandas Corripuisse faces, aut iam, quatiente ruina, Nutantes pendere domos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:54)
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari, His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:102)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
liceat tumulo scripsisse, CATONIS MARCIA;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:10)
magnique penates, Submovisse hiemem tecto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:37)
At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:20)
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:11)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor Non armata trahens, sed pacis habentia vultum, Tecta petit patriae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:38)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION