라틴어 문장 검색

Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)
si magis id renititur, ad os uentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:2)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
deinde ubi ad imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:3)
ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:4)
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:1)
atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:4)
Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:6)
Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:1)
Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:2)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 8:1)
optimique hieme, qui omni vento vacant, aestate, quibus favonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:3)
Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION