라틴어 문장 검색

Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessisset, facilis mutatu et in alieno discrimine sibi pavens, ne adlevasse videretur, impulit ruentem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장7)
facilius universos impelli quam singulos vitari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장6)
iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus Dalmaticum militem traxere, quamquam consularibus legatis nihil turbantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장6)
nec sciri potest traxeritne Caecinam, an, quod evenit inter malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장11)
iam reseratam Italiam, impulsas Vitellii res audietis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장22)
nam Flavianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장5)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
Haec singuli, haec universi, ut quemque dolor impulerat, vociferantes, initio a quinta legione orto, repositis Vitellii imaginibus vincla Caecinae iniciunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장1)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope adflicta Romana res.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장1)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION