라틴어 문장 검색

Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 623:1)
dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 317:2)
itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 8:1)
adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 330:1)
quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum iussum ut viseret quanta essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 357:1)
per dies aliquot nihil ultra motum quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 358:3)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:3)
duas inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 620:2)
in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 631:3)
duae cohortes a parte Romanorum erant, marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 510:2)
et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 512:1)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION