라틴어 문장 검색

vult autem probare etiam putres arbores habere aliquam utilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4532)
nam integrum erat 'hae quoque non cura nobis leviore tuendae'. sane perite, quoniam scit planam esse ovium utilitatem, eam praeterit et exaggerat meritum capellarum, ut dictis in lucem promat rem per se minus patentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3052)
usus hic utilitas et fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3066)
petens pacem beneficium, benivolentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5341)
"Prodicus adsumptos in deos loquitur, qui errando inventis novis frugibus utilitati hominum profuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:4)
neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:2)
namque hoc amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:6)
sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:7)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:2)
quod si exe- meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:5)
amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:7)
nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:8)
quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:1)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION