라틴어 문장 검색

tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 366:1)
posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 621:1)
cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 188:2)
extinctae deinde utrimque flammae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 129:4)
velut ex composito utrimque signum receptui datum, reductique in castra prope aequo Marte discesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 290:1)
cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente adventus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 390:1)
paucos esse et ab suis interclusos, et quae, dum paveat Romanus, interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 70:2)
instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 142:1)
tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 371:2)
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:1)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantis, ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 650:1)
et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha3)
pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:2)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION