라틴어 문장 검색

Atque etiam hodie ascendentes ad verticem Picus de Tenariph eo vadunt noctu et non interdiu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:11)
si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:11)
Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:3)
huc, illuc quandoque uadas;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:3)
"En ego uadam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:5)
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장6)
Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장1)
Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras.
(불가타 성경, 집회서, 28장28)
qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.
(불가타 성경, 바룩서, 1장33)
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
(불가타 성경, 바룩서, 4장58)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
(불가타 성경, 호세아서, 2장7)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
(불가타 성경, 호세아서, 2장9)
In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장6)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION