라틴어 문장 검색

Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 18:7)
Excute te et varie scrutare et observa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 2:9)
Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:3)
Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:4)
Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 9:1)
Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:4)
Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:7)
Ego quidem ut potiora illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:3)
Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 2:6)
Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 15:1)
Secunda rerum naturam scrutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:4)
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:3)
Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:6)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION