라틴어 문장 검색

Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:11)
Atque haec maxime deducuntur ad sensum per notationes diligentes primorum incoeptuum et rudimentorum sive tentamentorum vitae in animalculis ex putrefactione natis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:3)
adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:7)
contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:8)
Coacervatio autem materiae et rationes ejus deducuntur ad sensibile per pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:1)
Haec deducuntur ad sensum per vitrum calendare, quale superius descripsimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:3)
Haec deducuntur ad sensum per artificiosas et peritas separationes, quatenus ad tangibilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:4)
deducunt enim non-sensibile ad sensibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:2)
Atque motus qui ob tarditatem non percipitur, facile et ordinario deducitur ad sensum per summas motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:4)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
et joculatores vasa plena vino vel aqua, per motus agiles et aequales, vertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:6)
atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:15)
Nempe per hunc motum corpora similaria vertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION