라틴어 문장 검색

Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)
quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 5 1:5)
Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:2)
rogo ut veniat, quia me recens adhuc luctus limine contineret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:3)
Non te formosae decuit servare puellae Limina, sollicito carcere dignus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 655)
At tu, non laetis detracta corona capillis, Dura super tota limina nocte iace!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 657)
Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes Duraque conservae ligna, valete, fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 661)
Ille graves urbes, hic durae limen amicae Obsidet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 914)
modo cum discedere vellet, Ad limen digitos restitit icta Nape.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 123)
Missa foras iterum limen transire memento Cautius atque alte sobria ferre pedem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 124)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, Quaerere, quid latrent nocte silente canes, Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1926)
Per me decepto didicit custode Corinna Liminis adstricti sollicitare fidem, Delabique toro tunica velata soluta Atque inpercussos nocte movere pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 135)
frigida deserta nocte iacebis anus, nec tua frangetur nocturna ianua rixa, sparsa nec invenies limina mane rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION