라틴어 문장 검색

Neque illud imprimis omttendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quaedam destinata praepropero et intempestivo studio captavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:71)
Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:3)
neque natura aliter quam parendo vincitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:8)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
atque non disputando adversarium, sed opere naturam vincere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:7)
Natura enim non nisi parendo vincitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:2)
At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, caecus est et stupidus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:4)
Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:8)
Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:14)
eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:7)
Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:5)
Nam absque ea, reliqua faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet, ut deteriorem et viliorem habeant de iis, quae jam in usu sunt, opinionem, quam nunc habent, et suae conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant), quam ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:13)
Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION