라틴어 문장 검색

Propter quod etiam dixit, quod descendens per circulos planetarum vires animae accipit, memoriam, inteligentiam et voluntatem et huiusmodi, sicut exponit Macrobius "Super somnium Scipionis".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:6)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
quoniam ipse dat vires, ut facias virtutes (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:5)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:13)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:15)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:13)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)
nec quasi naufragos in lucem projicit, sed suffulsit et viribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:5)
ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:11)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:2)
Simul quia cibus deorsum fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION